monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, 11, 1
Praesumens de pietate paterna, soleo vos saepe, Pater, rogare pro aliis; sed nunc pro illo, qui mihi prae cunctis aliis cordi est, velut pro me altero, maiestati apostolicae supplico. Est autem hic dominus Iordanus, Casae-Dei abbas. Commendarem eum securius apud vos, quia commendabilis est, nisi notari timerem, quia frater est.